🎵
Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1 : Mozart: Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1: Recitativo "Amice! iam parata sunt omnia" by Anthony Rolfe Johnson album cover

Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1 : Mozart: Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1: Recitativo "Amice! iam parata sunt omnia"

by Anthony Rolfe Johnson

Lyrics
Recit.
HYACINTHUS:
Amice! Iam parata sunt omnia.
Aderit, ut spero, cum sorore dilecta meus
Ad sacra, quae constituit, actutum Pater.
ZEPHYRUS:
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
HYACINTHUS:
Hic est.
ZEPHYRUS:
Apollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus?
An alios nescit in coelis Deos?
An Semelis ergo natus, an Juno, Venus,
Diana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens
Caput atque Princeps ture nil vestro indigent?
HYACINTHUS:
Quibusque consecramus, o Zephyre! Diis
Nullusque nostris vacuus a templis abiit:
At solus istud Apollo sibi templum suo
Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum
Veneratur, et ego veneror exemplo Patris.
ZEPHYRUS:
O care! Quam libenter offerrem ilia
Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
HYACINTHUS:
Dilecte quid me Zephyre! Permisces Diis?
Honore non me dignor, at novi bene:
Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
Venit Oebalus et Melia.
Sed en! Sorore comite nunc Genitor venit.
OEBALUS:
Dic nate! Num parata sacrificio hostia
Et ignes?
HYACINTHUS:
Ecce genitor! Ad nutum omnia
Parata præstolantur adventum tuum.
OEBALUS:
Bene: ergo succedantur a flamine focus,
Et thure plurimo ara prægravis gemat,
Fumusque sacrificantis in nubes eat.
MELIA:
Heu genitor! Atra nube tempestas minax
Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.
OEBALUS:
Adeste! Longioris impatiens moræ
Apollo thus et hostiam a nobis petit.
Fugiet ad istas sæva tempestas preces,
Et blanda facies solis his iterum plagis
Redibit. Agite! Fundite et mecum preces.