🎵
Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1 : Mozart: Apollo et Hyacinthus, K.38 / Act 1: Recitativo "Ah nate! vera loqueris"
Lyrics
Recit.
OEBALUS:
Ah, Nate! Vera loqueris: at metuo tamen,
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
Accedit Apollo.
APOLLO:
Apollo vestras audit, o credite! preces
Suamque pollicetur his terris opem,
Recipere si velitis hunc modo exsulem
Iramque fulminantis exosum Iovis.
OEBALUS:
Quid? Numen hac sub veste pastoris latens
In nostra præsens regna suscipi cupit?
HYACINTHUS:
En Genitor! ut lusisse nos superi solent!
Iam tibi medelam sæva post vulnera Deus
Adfert, tuamque regiam præsens beat.
MELIA:
O quam beato sidere hæc nubila dies
Nos recreat, ipse Apollo dum nostros lares
Optatus hospes visitat! O quantus decor!
Quæ forma! quanta dignitas! Quanta omnibus
Gloriaque membris atque maiestas sedet!
APOLLO:
Melia! quid in pastore tam dignum vides
Suspensa quod mirere?
MELIA:
Video.
APOLLO:
Et quid vides?
Eloquere pulchra!
MELIA:
Video pulchrum Apollinem,
Cui cum Parente corda iamdudum obtuli.
APOLLO:
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
Hoc inter orbis dona præprimis placet.
ZEPHYRUS:
(Hyacinthe! quantum timeo præsentem Deum!)
HYACINTHUS:
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
APOLLO:
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
Habebis in me, amare si Deum potes.
HYACINTHUS:
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
ZEPHYRUS:
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
OEBALUS:
Beata dies! Numen o sanctum! meos,
Manere si dignaris, ingredere Lares,
Diuque me rogante nobiscum mane.
APOLLO:
Habebis in me, crede, tibi facilem Deum.